Előszó
estus erat, mediamque dies exegerat horam:
Adposui medio membra levanda toro.
Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae:
Quale fere silvae lumen habere solent.
Qualia sublucent, fugiente, crepuscula, Phoebo:
Aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies.
Ilia verecundis lux est praebenda puellis,
Qua timidus latebras speret habere pudor.
Ecce Corinna venit, tunica velata recincta,
Candida dividua colla tegente coma:
Qualiter in thalamos formosa Semiramis isse
Dicitur, et multis Lais amata viris.
Deripui tunicam; nec multum rara nocebat:
Pugnabat tunica sed tamen ilia tegi.
Quumque ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet,
Victa est non aegre proditione sua.
Ut stetit ante oculos, posito velamine, nostras,
In toto nusquam corpore menda fuit.
Quos humeros, quales vidi tetigique lacertos!
Forma papillarum quam fuit apta premi!
Quam castigato planus sub pectore venter!
Quantum et quale latus! quam juvenile femur!
Singula quid referam? nil non laudabile vidi:
Et nudam pressi corpus ad usque meum.
Cetera quis nescit! lassi requievimus ambo.
Proveniant medii sic mihi saepe dies!
(Publius Ovidius Naso: Amores, liber I. Elegía V.)
Vissza